domingo, 21 de junio de 2009

De scholaris temporis fine

















Tempus irreparabile fugit...Vergilius ille aliquando dicebat. Iam ad finem cursus nostri pervenimus, amici amicaeque, isque finis duplici facie semper praeditus videtur: partim magno cum gaudio eum celebramus, quia terminum laboris necnon initium iustissimi otii nuntiat, partim autem discessionem amicorum carissimarumque rerum significat, quod aliquantulum aegre ferimus. Sed res ita se habet: vobis ob optimum studium vestrum gratulor atque faustas pulcherrimasque aestivas ferias degatis exopto!

Fabulas mythologicas Latine scriptas aliaque varia documenta vobis do, quae is in spatiis vacuis aestivi temporis, quae nunquam desunt, legere bene poteritis. Nolite insuper diem quemquam pagina ulla Latine sive lecta sive enuntiata praetermittere! Pro comperto tenete linguas simillimas statuis Daedali esse, quas graciles et fragiles nullo labore impedimentoque adhibito advolare et evanescere videmus...! Ne breve per aestivum tempus ignaviae nimiae causa id quod magno labore adempti estis perdatis!

Ecce nostrum postremum photographema hodiernum.


In proximum, amici omnes!

No hay comentarios: