viernes, 24 de diciembre de 2010

Iam Festum Natilicium eiusque feriae adsunt, qua occasione adhibita Carolus Danielque, optimi discipuli ad primum gradum baccalaureatus qui sunt, parvam eamque iucundissimam fabulam de fratribus quibusdam eisque sepositis coram condiscipulis suis agere decreverunt. Quod optime fecerunt, per Iovem! Videas ni crederes...!

Ceterum optimum faustissimumque Festum Natalicium omnibus discipulis discipulabusque atque iucundissimas Natalicias ferias degendas Ansgarius magister exoptat vester, ipsis vobis familiaeque vestrae!

domingo, 14 de marzo de 2010

De excursione ad villam Romanam

Die secundo mensis Martii, die scilicet Martis, grex non tam frequens discipulorum discipularumque idemque ad duos diversos qui pertinet gradus, villam illam notissimam c. n. La Olmeda prope oppidulum nomine Saldaña sitam una cum magistro visitarunt lustraveruntque.
Agitur enim de clarissimis Romanis vestigiis, quae anno 1968 vir praeclarus quidam nomine Xavierus Cortes dum agros colere conabatur casu repperit. Quo prolato nuntiatoque invento, nonnulli non defuerunt, qui putarent -opinionem sententiamque nunc temporis suetam sequentes- operibus musivis ibi repertis locus idoneus nullus nisi Museum esset reprobante ipso Xaviero inventore, qui suis ipsissimis sumptibus villam effodit investigavit servavit in lucem edidit.
Magnum speciossimumque palatium esse videtur, unum ex eis quos honestiores, qui dicebantur, saeculo tertio exeunte petierunt ornaverunt habitaverunt multis cubiculis praeditum. Constat vero oecum eius maximi esse momenti, ornatum pulcherrimis tessellis fabulam illam ad Achillem muliebri modo apud regem Lycomedem personatum quae pertinet fingentibus.
Ecce quoque imagines nonnullas sive visitatorum sive villae, quam toto ex corde visitandam credimus.


miércoles, 13 de enero de 2010

De novo anni tempore ineundo

Salvete discipuli discipulaeque!

Ex animo vos pulcherrimum tempus Natalicium degisse exopto: iam nunc novum tempus init, multa enim nova nobis vobisque laboranda sunt.

Capitulum VI, in quo nunc temporis versamur, de viis Romanis, ut scitis, tractat: ecce ergo documenta nonnulla, quae vobis auxilio sine dubio erunt.

CAP III de Casu Accusativo



Capitulum IV Nova de Pronomine is ea Id



CAP III de Usu Nominativi Accusativi Et Genitivi in Pronominibus



CAPITVLVM V - is, ea, id



VOCABULARIUM LATĪNUM V



COMPLEMENTA LOCALIA