viernes, 23 de diciembre de 2011

De novissimis discipulis exhibendis

Pigerrimus magister cum sim videas, lector suavissime, quam tardius seriusque ante oculos discipulos hodernos ponam: at ecce eos! Notandum enim illud est, eos revera frequentes iuvenes animosioresque esse, de qua enim re iam postea mensibus progredientibus fusius altius latius colloqui poterimus.

Et vos, quid? Videte ergo quam speciosi amabiles pulcherrimi appareatis! Optimum annum scholare quod restat saltem una degatis maximopere exoptamus!
 

jueves, 24 de marzo de 2011

De excursione Gigiam nuper facta



Die 22 huius mensis, die scilicet Martis, non modicus discipulorum grex una cum tribus eorum magistris, quorum alii ad linguam Latinam, alius autem ad Graecam pertinent, Gigiam urbem petiverunt eo consilio manifesto, ut vestigia Romana ibi manentia, thermas nempe Romanas easque mirificas, viderent explorarent lustrarentque.

Quibus conspectis vestigiis, ad Theatrum Gigionense nomine Jovellanos discipuli magistrique suos rexerunt pedes fabulam eam Plautinam TRVCVLENTVS inscriptam conspecturi, quam actores tali hilaritate iucunditateque adhibitis egerunt ut nemo omnium quin rideret immo cachinnaret fuerit...!

Iam vesperi atque prandio confecto Aquarium id pulcherrimum prope oppidum situm non omnes visitavimus viatores, quorum varietas tanta piscium eorumque diversa genera ita allexerunt intentionem ut plurimis imaginibus photographematibusque exceptis non rari qui promitterent alia occasione futura huc sese venturos fuerint.

Id quod nostris quoque in votis est faciendum!

Valete omnes!

viernes, 4 de marzo de 2011

De Festo Carnelevario celebrando



Hodie, die nempe Veneris quarto ante nonas Martias, proximum iam cum Festum Carnelevarium sit, omnes una id celebrandum esse decrevimus. Quam ob rem multi ex nobis scholas adivimus aliquatenus personati agitandas.

Conspicite ergo quam perbelli lautissimique nostri omnes appareant discipuli discipulaeque, qui quidem dum Festum celebrant, imagines eas a magistro ad occasionem confectas inspicere legere convertere debuerunt, ea omnia quae libentissime fecerint, per Iovem!

Magnus autem manet timor ne Vulpes ille Vindex maleficus ad nos rursus adveniat minas quas iecerit eas perfecturus...! Cavete omnes, discipuli discipulaeque...!!

jueves, 3 de febrero de 2011

De excursione Asturicam nuperrime facta



Die Mercurii postremo, die nempe tertio huius mensis, discipuli discipulaeque non pauci ad primum baccalaureaticum gradum qui pertinent ab Ansgario eorum magistro comitati Asturicam splendidissimum quod fuit Romanum oppidum viserunt lustraveruntque. Cuius oppidi murus forum cloacae cryptoporticum thermaeque dignissima quae recenseantur adhuc sunt vestigia.

Quibus omnibus rebus perspectis lustratisque occasio nobis fuit popinam quamdam petendi atque una prandendi. Altera autem occasione data urbem hanc magnificam quam iam antiqui homines appellarunt redibimus, Deo volente: multa enim nobis adhuc videnda sunt!