viernes, 14 de noviembre de 2014

De discipulis discipulabusque libentissimo animo novis excipiendis

Salvete discipuli discipulaeque! Faustissimi ad nos venistis, qui quidem libentissime totoque ex corde vos accepimus!

Multa enim hoc academico anno nobis sunt una facienda, eaque iucunda, iam videbitis! Illud imprimis notandum est, linguae enim Latinae, cum mortuam inutilemque eam multi sint qui falso credant, adamatores adhuc esse semperque fore. Firmo enim pede serenaque mente hanc quae ad veram vivamque Latinitatem perducit ingredimini viam!





martes, 15 de abril de 2014

De Festo ad Poesim celebrandam nuper apud nos habito

Die 20 mensis Martii non paucos fuisse discipulos discipulasque sessionem ad poesim universam sive antiquam sive recentiorem inire qui voluerint celebrandam constat. 


Qui quidem discipuli duobus ex Legionensibus provenientes lyceis, Ioannes Enzina nempe necnon Ordoño II quae nuncupantur, iter quasi post hominum memoriam poeticum aggredientes multos ex operibus antiquis qui eminent locos celeberrimos liberrimo animo solutaque lingua tali recitarunt modo, qui ante oculos redivivam eorum auctorum imaginem posuerint. 

At non solum antiquiores, immo recentiores quoque eorumque clarissimi convocati sunt auctores, quorum opera apud nos vigentia eo modo antiquis commixta sunt temporibus ut luce clarius illud apparuerit, nos vero nihil aliud nisi thesauri heredes maximopere servandi atque colendi esse videri...




Quibus omnibus sessionis participibus dum maxime gratulamur sincerissima curent ut valeant mente exoptamus!

miércoles, 22 de enero de 2014

Asturicae discipuli fabulam tragicam qui conspiciendam adiverunt

Superiore die 10 mensis Ianuarii non multi eidemque nobilissimi fuerunt discipuli discipulaeque adeo cultu et humanitate Graecorum Romanorumque allecti necnon adducti, qui Asturicam ad Museum Romanum lustrandum atque fabulam eam notissimam cui inscriptio Iphigenia in Aulide  (Ἰφιγένεια ἡ ἐν Αὐλίδι Graeco sermone) conspiciendam auscultandam sapiendam se conferre bene voluerint.
























Qui enim discipuli una cum magistris comitantibus duobus, cum fabula iam ad finem pervenerit suum, photographematibus nonnullis pelliculaque ea quam, lector suavissime, vides excepti sunt atque nunc temporis ostenduntur.


Valete quam optime omnes!