Mostrando entradas con la etiqueta DE EXERCITV. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta DE EXERCITV. Mostrar todas las entradas

domingo, 14 de marzo de 2010

De excursione ad villam Romanam

Die secundo mensis Martii, die scilicet Martis, grex non tam frequens discipulorum discipularumque idemque ad duos diversos qui pertinet gradus, villam illam notissimam c. n. La Olmeda prope oppidulum nomine Saldaña sitam una cum magistro visitarunt lustraveruntque.
Agitur enim de clarissimis Romanis vestigiis, quae anno 1968 vir praeclarus quidam nomine Xavierus Cortes dum agros colere conabatur casu repperit. Quo prolato nuntiatoque invento, nonnulli non defuerunt, qui putarent -opinionem sententiamque nunc temporis suetam sequentes- operibus musivis ibi repertis locus idoneus nullus nisi Museum esset reprobante ipso Xaviero inventore, qui suis ipsissimis sumptibus villam effodit investigavit servavit in lucem edidit.
Magnum speciossimumque palatium esse videtur, unum ex eis quos honestiores, qui dicebantur, saeculo tertio exeunte petierunt ornaverunt habitaverunt multis cubiculis praeditum. Constat vero oecum eius maximi esse momenti, ornatum pulcherrimis tessellis fabulam illam ad Achillem muliebri modo apud regem Lycomedem personatum quae pertinet fingentibus.
Ecce quoque imagines nonnullas sive visitatorum sive villae, quam toto ex corde visitandam credimus.


viernes, 1 de mayo de 2009

De Romano exercitu nonnulla alia

Die 10 mensis Iunii anno 2005 Legio VIIII Hispana illa, quae Tarracone plerumque versatur, Legionem nostrum oppidum visitavit. Causa eius visitationis periusta fuisse videtur: nam hoc die Natalicia Aquilarum ad Legionem VII Geminam Piam Felicem quod attinet quotannis celebratur.
Notandum enim est urbem quam dicunt Legionem -fama fert- originem ab illa Legione VII trahere, quod commentitium quod sit plurimos per annos falso viguerit. Legio VI autem, cognomine Victrix, eiusque prima castra neque VII illa revera fundamenta ea iecerunt, quae temporis decursu atque omnibus in Romano Imperio tandem aliquando eversis Legionem urbem produxerint.

Quae optima fuit occasio ut nonnullas mirificas imagines ceperim, quas nunc, deterrimae quae sint, vobis causa exercitus Romanorum commentandi libenter offero.













Más cosas sobre el ejército romano

El día 10 de junio del año 2005 la Legio VIIII Hispana, que habitualmente se desenvuelve en Tarragona, visitó nuestra ciudad de León. Y ello por un excelente motivo: pues ese día se celebra cada año el Natalicio de las Águilas de la Legión VII Gémina Pía Felix. Es de saber que la ciudad de León, según creen algunos, tomó origen de aquella Legión VII, lo cual, falso como es, se tomó por cierto durante muchos años. Pues, en verdad, fue la Legión VI Victrix y su primer campamento quienes pusieron los fundamentos de lo que, con el paso del tiempo y tras la ruina total del Imperio Romano, llegó a ser la León actual.
Fue buena ocasión aquella, por tanto, para tomar unas curiosas imágenes, que, aunque sean bastante malas, os ofrezco ahora con mucho gusto, a propósito de nuestro tema del ejército romano.