domingo, 11 de noviembre de 2018

De novis discipulis benigne excipiendis

Gratissimum nobis fuit, ut solet, novos excipere discipulos discipulasque! Qui quidem primo in baccalaureatico hoc anno cum sint versaturi gradu, ut sapientiores, immo humaniores in dies per bonas litteras homines fiant toto exoptamus corde...! 



lunes, 30 de abril de 2018

De excursione illa Asturicensi nuper facta


Die 19 mensis Aprilis haud multi gregis baccalaureatici discipuli discipulaeque Asturicam petiverunt urbem, eius quae nunc temporis asservantur Romana vestigia antiquissima inspecturi vel lustraturi...





Cuius enim visitatio vallum legionarium (id quod fossam praebet fastigatam), thermas, curiam Romanam, cardinem urbis, forum amplissimum (plus triginta millia kilometra quadrata longum latumque, quod mirum nimis!), cloacam quandam, villam eam opere musivo accuratissime exornatam est complexa. Quibus rebus eae pulcherrimae, Museo Romano quae continentur reliquiae, addendae sunt.

Prandio postea multa pace felicissimoque animo una sumpto, omnes Legionem serenissimo regressi sumus corde.


Valete amici suavissimique lectores!