Mostrando entradas con la etiqueta DE ASTVRICA AVGVSTA. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta DE ASTVRICA AVGVSTA. Mostrar todas las entradas

lunes, 28 de marzo de 2016

De Asturicensi excursione a nobis facta

Salvete amici amicaeque!

Illud novi vobis hodie tradimus, die enim 17 mensis Martii ultimam nos fecisse excursionem Asturicam urbem magnificam quam olim nominarunt petentes.
Cuius enim excursionis decem ad primum gradum baccalaureaticum pertinentes fuerunt discipuli discipulaeque participes. 


Qui quidem una cum Ansgario eorum Latino magistro varia quae apud Asturicensses asservantur vestigia Romana alacre animo necnon festivitate quadam totum per matutinum lustrarunt tempus. 

Quas inter archaeologicas reliquias eae imprimis sunt numerandae: forum Romanum, amplissimum latissimumque quod fuit, murus Romanus fere nostra aetate pristina ratione perditus totusque quadam refectus arte, thermae minores atque fossa castrorum fastigata, exemplar rarissimum eorum quae ad nos usquam mundi Romani pervenerunt, domus quaedam ditissima eaque operibus musivis perbelle exornata, cloacae magnificae, quibus adhuc Asturicenses cives (mirabile dictu!) utuntur, id quod fere sola de Vrbe Asturica totum per orbem terrarum dici licet; Aedes Augusti sive Curia magistratuum, id quod earum rerum studiosi nunc temporis disputare videntur, atque tandem Museum Asturicense, ubi multa alia eademque splendida colliguntur et thesaurizantur Romana vestigia.

Ecce nonnullae eius diei imagines, quibus memoriam tanti gaudii refricare necnon revocare velle videmur.



Valeatis omnes, lectores suavissimi, quam optime!

jueves, 3 de febrero de 2011

De excursione Asturicam nuperrime facta



Die Mercurii postremo, die nempe tertio huius mensis, discipuli discipulaeque non pauci ad primum baccalaureaticum gradum qui pertinent ab Ansgario eorum magistro comitati Asturicam splendidissimum quod fuit Romanum oppidum viserunt lustraveruntque. Cuius oppidi murus forum cloacae cryptoporticum thermaeque dignissima quae recenseantur adhuc sunt vestigia.

Quibus omnibus rebus perspectis lustratisque occasio nobis fuit popinam quamdam petendi atque una prandendi. Altera autem occasione data urbem hanc magnificam quam iam antiqui homines appellarunt redibimus, Deo volente: multa enim nobis adhuc videnda sunt!

sábado, 7 de febrero de 2009

De excursione Asturicam Augustam nuperrime facta

Die 4 mensis Februarii, die nempe Mercurii, parvus grex discipulorum discipularumque baccalaureatui operam dantes Asturicam Augustam una cum magistro suo visitaverunt. Maximum frigus passi sumus (ut in imaginibus patet...) sed laeti et bona fide amicitiaque pleni vias Asturicas lustravimus. De quibus omnibus multa narranda...

Excursión a Astorga recientemente hecha

El día 4 de febrero, miércoles, un pequeño grupo de alumnos y alumnas de bachilllerato, junto con su profesor, visitaron Astorga. Pasamos un frío horrible (como queda patente en las imágenes...), pero contentos y en buena amistad recorrimos las calles astorganas. De lo cual muchas cosas se pueden contar...