Mostrando entradas con la etiqueta DE EXCVRSIONIBVS. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta DE EXCVRSIONIBVS. Mostrar todas las entradas

lunes, 28 de marzo de 2016

De Asturicensi excursione a nobis facta

Salvete amici amicaeque!

Illud novi vobis hodie tradimus, die enim 17 mensis Martii ultimam nos fecisse excursionem Asturicam urbem magnificam quam olim nominarunt petentes.
Cuius enim excursionis decem ad primum gradum baccalaureaticum pertinentes fuerunt discipuli discipulaeque participes. 


Qui quidem una cum Ansgario eorum Latino magistro varia quae apud Asturicensses asservantur vestigia Romana alacre animo necnon festivitate quadam totum per matutinum lustrarunt tempus. 

Quas inter archaeologicas reliquias eae imprimis sunt numerandae: forum Romanum, amplissimum latissimumque quod fuit, murus Romanus fere nostra aetate pristina ratione perditus totusque quadam refectus arte, thermae minores atque fossa castrorum fastigata, exemplar rarissimum eorum quae ad nos usquam mundi Romani pervenerunt, domus quaedam ditissima eaque operibus musivis perbelle exornata, cloacae magnificae, quibus adhuc Asturicenses cives (mirabile dictu!) utuntur, id quod fere sola de Vrbe Asturica totum per orbem terrarum dici licet; Aedes Augusti sive Curia magistratuum, id quod earum rerum studiosi nunc temporis disputare videntur, atque tandem Museum Asturicense, ubi multa alia eademque splendida colliguntur et thesaurizantur Romana vestigia.

Ecce nonnullae eius diei imagines, quibus memoriam tanti gaudii refricare necnon revocare velle videmur.



Valeatis omnes, lectores suavissimi, quam optime!

De excursione Matritum nuper facta

Die 28 mensis Ianuarii plus quam quinquaginta discipuli discipulaeque varios ad gradus gregesque nostri lycei pertinentes Matritum petierunt eique non soli sed a duobus magistris linguae sive Latinae sive Graecae comitati.

Quae quidem excursio hunc habuit scopum, ut Museum illud Pratense mane necnon Museum aliud Antiquitatum vesperi et visendum et lustrandum esset.

Quod enim ad Museum Patrense attinet, nonnullae fuerunt tabulae pictae intentionem placitumque discipulorum quae allexerint moverintque. Quas inter eae a Diego Velazquez pictore de mythologia re effictae discipulorum animum sensaque apprime moverunt. Haud aliter si de Francisco illo Goya atque Petro Paulo Rubens dixerimus.




Prandio enim iam sumpto parvaque post cibos requie adempta, Museum illud Antiquitatum una petivimus, quod intrantes interque lustrandum multa et conspicere et gustare antiquitatum Romanarum vestigia ibi asservata potuimus. 




Museo autem relicto, haud parva discipulorum turma vias Matritenses tabernis perplurimis speciosissimisque refertas eo emensi sunt animo, ut memorias quasdam donaque nonnulla et emere et Legionem comportare possent. Quod maxima fecerunt alacritate festivitateque.





Iam tandem omnes cum autoraedam longam conscendissent, iter novum idque contrario sensu refecimus Legionem petituri, quem urbem vigilia fere tertia ineunte sani sospitesque Deo gratias attigimus. 

Diem ergo placidum suavem iucundum eumque non sine litteris doctrinaque peregimus. 

Gratias omnibus perplurimas!




jueves, 24 de marzo de 2011

De excursione Gigiam nuper facta



Die 22 huius mensis, die scilicet Martis, non modicus discipulorum grex una cum tribus eorum magistris, quorum alii ad linguam Latinam, alius autem ad Graecam pertinent, Gigiam urbem petiverunt eo consilio manifesto, ut vestigia Romana ibi manentia, thermas nempe Romanas easque mirificas, viderent explorarent lustrarentque.

Quibus conspectis vestigiis, ad Theatrum Gigionense nomine Jovellanos discipuli magistrique suos rexerunt pedes fabulam eam Plautinam TRVCVLENTVS inscriptam conspecturi, quam actores tali hilaritate iucunditateque adhibitis egerunt ut nemo omnium quin rideret immo cachinnaret fuerit...!

Iam vesperi atque prandio confecto Aquarium id pulcherrimum prope oppidum situm non omnes visitavimus viatores, quorum varietas tanta piscium eorumque diversa genera ita allexerunt intentionem ut plurimis imaginibus photographematibusque exceptis non rari qui promitterent alia occasione futura huc sese venturos fuerint.

Id quod nostris quoque in votis est faciendum!

Valete omnes!

jueves, 3 de febrero de 2011

De excursione Asturicam nuperrime facta



Die Mercurii postremo, die nempe tertio huius mensis, discipuli discipulaeque non pauci ad primum baccalaureaticum gradum qui pertinent ab Ansgario eorum magistro comitati Asturicam splendidissimum quod fuit Romanum oppidum viserunt lustraveruntque. Cuius oppidi murus forum cloacae cryptoporticum thermaeque dignissima quae recenseantur adhuc sunt vestigia.

Quibus omnibus rebus perspectis lustratisque occasio nobis fuit popinam quamdam petendi atque una prandendi. Altera autem occasione data urbem hanc magnificam quam iam antiqui homines appellarunt redibimus, Deo volente: multa enim nobis adhuc videnda sunt!

domingo, 14 de marzo de 2010

De excursione ad villam Romanam

Die secundo mensis Martii, die scilicet Martis, grex non tam frequens discipulorum discipularumque idemque ad duos diversos qui pertinet gradus, villam illam notissimam c. n. La Olmeda prope oppidulum nomine Saldaña sitam una cum magistro visitarunt lustraveruntque.
Agitur enim de clarissimis Romanis vestigiis, quae anno 1968 vir praeclarus quidam nomine Xavierus Cortes dum agros colere conabatur casu repperit. Quo prolato nuntiatoque invento, nonnulli non defuerunt, qui putarent -opinionem sententiamque nunc temporis suetam sequentes- operibus musivis ibi repertis locus idoneus nullus nisi Museum esset reprobante ipso Xaviero inventore, qui suis ipsissimis sumptibus villam effodit investigavit servavit in lucem edidit.
Magnum speciossimumque palatium esse videtur, unum ex eis quos honestiores, qui dicebantur, saeculo tertio exeunte petierunt ornaverunt habitaverunt multis cubiculis praeditum. Constat vero oecum eius maximi esse momenti, ornatum pulcherrimis tessellis fabulam illam ad Achillem muliebri modo apud regem Lycomedem personatum quae pertinet fingentibus.
Ecce quoque imagines nonnullas sive visitatorum sive villae, quam toto ex corde visitandam credimus.


lunes, 27 de abril de 2009

De conventu Ursone nuper habito

Iam Ursone rediimus, ubi multos amicos amicasque, quorum alios iam notos alios adhuc ignotos, conveni necnon meam in consuetudinem accepi. De omnibus eis a me visis auditisque, quid tandem vobis dicam? Quid de Aloisio illo, quem Ciceronem redivivum multi habent, neque inmerito? Quid de conventibus illis a tantis talibusque sodalibus mirificis in locis institutis? Quid tandem de Antonio Aemilioque illis, quorum ope maximaque cura adhibita omnia ita pulcherrime evaserint? Nihil enim aliud nisi illud, quod maximas mihi gratias agendas esse puto, qui talia participare necnon gaudere aliquando valuerim.

In proximum annum omnes quam optime valeatis, amici amicaeque...!

domingo, 8 de marzo de 2009

De indice ad visitationes conscribendas

Trado vobis indicem cuius ope visitationes eas, quas mox Gigiae faciemus, facile conscribere valeatis. Eo enim accurate utemini.

guión gijón



Guión para reseñar las visitas

Os entrego un guión con el que podréis reseñar fácilmente las visitas que haremos proximamente en Gijón. Usadlo con atención

sábado, 7 de marzo de 2009

De thermis Romanis

Pulcherrimae et ornatissimae Gigiae thermae fuerunt, quarum speciosa vestigia hodie adhuc videri possint.
Conspicite ergo in antecessu imagines nonnullas de thermis a Romanis frequentatissimis deque eorum cottidiana vita moribusque.









Las termas romanas

En Gijón hubo unas termas magníficas y muy decoradas, de las que hoy día todavía se pueden ver interesantísimos restos.
Echad previamente un vistazo a estas imágenes sobre las termas, muy frecuentadas por los romanos, y sobre la vida cotidiana y las costumbres de éstos.

domingo, 1 de marzo de 2009

De Romano theatro nonnulla...

Proximo die 11 mensis hodierni, ut iam bene scitis, excursio Gigiam fiet, ut fabulam scaenicam Plautinam notissimam audire et conspicere valeamus. Quae est optima occasio ut vobis nonnulla de Graeco Romanoque theatro praebeam.

Conspicite enim imagines et textus hos, atque eis utemini ad compositionem vestram de Romano theatro pulchre faciendam...

Placeant vobis...!

















El Teatro Romano









Algunas cosillas sobre el teatro romano...

El próximo día 11 del mes actual tendrá lugar, como ya sabéis, la excursión a Gijón para ver y oír una famosísima obra teatral de Plauto. Lo cual es una estupenda ocasión para ofreceros algunas cosas sobre el teatro griego y romano.

Echad, por tanto, un vistazo a estos textos e imágenes, y utilizadlos para hacer vuestra redacción sobre el teatro romano.

¡Que os gusten...!

sábado, 7 de febrero de 2009

De Festivalibus Scaenicis Europaeis

Proximo die 11 mensis Martii Festivalia Iuvenilia Scaenica Europaea quae dicuntur, superis iuvantibus fient. Ubinam gentium? Gigiae, quod pulcherrimum notissimumque maritimum oppidum Asturicum esse videtur. Hanc urbem, ut solemus, denuo petemus fabulae scaenicae cui titulus AVLVLARIA videndae causa, deque qua fabula in conclavibus scholaribus nostris mox multa dicenda...

Videte interea frontem eius libri, quem nuperrime accepimus discipulis discipulabusque participantibus dandum.


Festival Juvenil Europeo de Teatro Grecolatino

El próximo día 11 de marzo tendrá lugar, con la ayuda de los dioses, el Festival Juvenil Europeo de Teatro Grecolatino. ¿Dónde? En Gijón, hermosa y famosísima ciudad de la costa asturiana. Como ya es costumbre, nos dirigiremos de nuevo a esta ciudad para ver la representación de la obra AULULARIA, de la que tendremos ocasión de decir unas cuantas cosas en clase...

Ved mientras la portada del libro que hemos recibido recientemente, para entregar a los alumnos y alumnas participantes

T. M. Plauti AVLVLARIA

De excursione Asturicam Augustam nuperrime facta

Die 4 mensis Februarii, die nempe Mercurii, parvus grex discipulorum discipularumque baccalaureatui operam dantes Asturicam Augustam una cum magistro suo visitaverunt. Maximum frigus passi sumus (ut in imaginibus patet...) sed laeti et bona fide amicitiaque pleni vias Asturicas lustravimus. De quibus omnibus multa narranda...

Excursión a Astorga recientemente hecha

El día 4 de febrero, miércoles, un pequeño grupo de alumnos y alumnas de bachilllerato, junto con su profesor, visitaron Astorga. Pasamos un frío horrible (como queda patente en las imágenes...), pero contentos y en buena amistad recorrimos las calles astorganas. De lo cual muchas cosas se pueden contar...