miércoles, 29 de abril de 2009

De Romano exercitu

In capitulo XII libri, cui titulus FAMILIA ROMANA, ut bene scitis, quicquam narratur de quodam Aemilio. Quis enim Aemilius iste est? Frater nempe Aemiliae, is qui Germanis in terris militat multis ornatus armis. Et de armis eis nonnulla alia vobis trado. Ecce ea sive imaginum sive parvarum pellicularum ope inducta.














lunes, 27 de abril de 2009

De conventu Ursone nuper habito

Iam Ursone rediimus, ubi multos amicos amicasque, quorum alios iam notos alios adhuc ignotos, conveni necnon meam in consuetudinem accepi. De omnibus eis a me visis auditisque, quid tandem vobis dicam? Quid de Aloisio illo, quem Ciceronem redivivum multi habent, neque inmerito? Quid de conventibus illis a tantis talibusque sodalibus mirificis in locis institutis? Quid tandem de Antonio Aemilioque illis, quorum ope maximaque cura adhibita omnia ita pulcherrime evaserint? Nihil enim aliud nisi illud, quod maximas mihi gratias agendas esse puto, qui talia participare necnon gaudere aliquando valuerim.

In proximum annum omnes quam optime valeatis, amici amicaeque...!

domingo, 26 de abril de 2009

In memoriam



Antonius Pereira, is qui eximius vir litterisque totus dicatus fuit, heri modo mane diem suum infeliciter obiit.


Natus erat in oppido Villafranca, quod ad regionem Bergidam pertinet, die 13 mensis Junii anni 1923, quadraginta autem annis nuperrime aetatis suae impletis Legionem domicilium transtulit, ubi plerumque habitabat tempore aestivo praesertim.


Scriptor fuit sive prosario sive poetico stilo satis versutus, plurimis praemiis, iisque maximi ponderis, valde honoratus, quorum in numero illud anno 1999, cui titulus Castellanarum necnon Legionensium Litterarum praemium, acceptum maxime cupiendum est.


Requiescas Antoni in pace atque accipe libenter munus hoc nostrum, minimum quod sit, humanitatis atque callidissimi calami tui causa quod bene mereris.


In memoriam

Antonio Pereira, hombre excelente, entregado por completo como fue a la literatura, murió, desgracidamente, ayer por la mañana. Había nacido en la ciudad de Villafranca, perteneciente a la región del Bierzo, el día 13 de junio de 1923, y nada más cumplir sus cuarenta años, trasladó su domicilio a León, donde residía habitualmente, durante el verano sobre todo.
Fue escritor dotado de ingenioso estilo, tanto en prosa como en verso, que recibió numerosos galardones, de gran importancia, entre los cuales destaca el Premio de las Letras Castellanas y Leonesas, obtenido el año 1999.

Descansa en paz, querido Antonio, y recibe este pequeño homenaje, que aunque insignificante, mereces sobradamente por tu calidad humana y tu talentosa pluma.

viernes, 10 de abril de 2009

De ultimo scholaris spatii tempore...











Tempus irreparabile fugit...

Vergilio illo poeta loquente et Salvatore Dali
pingente: novum enim tempus scholaris hodierni spatii advenit, idque ultimum anni, quod occasio optima sive ad vetera menda corrigenda sive ad secundas res confirmandas esse videtur.

Multum exopto vos omnes felices iucundasque ferias Paschales degisse. Agite ergo, cari discipuli discipulaeque, ponite nunciam alii tunicas eas, quas induti pompas religiosas nuper instituistis, ponite alii photographemata mnemosynaque peregrinationis istius quam fecistis, ponite tandem quaecumque manibus gesseritis, atque antennas denuo tendite, vela ventis date, manus ad remos apponite! Iam venti secundi flant, quorum auxilio portus petendus est...!