jueves, 11 de junio de 2015

De scholis Latinis apud Sedem ad Legionem urbem Romanam interpretandam

Cum septimana proxima exuente Sedem Legionensem ad Urbem nostram, quae ut bene est omnibus notum originem trahit Romanam, interpretandam viserimus, ecce imagines quasdam quibus notitias eius lustrationis temporumque quibus milites Romani hoc Imperii in loco militarunt memoriae mandemus.






Valete omnes in proximum!

lunes, 30 de marzo de 2015

De Festo celebrato ad Poesim honorandam

Salvete sodales amici omnes, quibus lingua Latina est cordi!

Pauca hodie eaque dulcissima; ecce die 20 huius mensis apud bibliothecam publicam in via Padre Isla (Legione in oppido) sitam novum habitum est Festum ad Poesim celebrandam





Quo quidem Festo, tertium a nobis eodem in loco eademque occasione celebratum, duas per horas cum processisset, multa consilia inceptaque discipulorum discipularumque continebantur, quarum alia ad cultum et humanitatem antiquorum Graecorum Romanorumque, alia vero ad nos recentiores nostraque ipsorum tempora pertinuisse videntur.





En vobis enim imagines nonnullas, quibus discipuli discipulaeque lycei nomine Ordoño II primum, lycei cui nomen Iohannes ab Enzina postea, poesim sive antiquorum sive recentiorum honorantes celebrantesque et excipiuntur et illustrantur. Idque haud male agentes, mercle!

Maxime ergo participes omnes gratulandos credimus, quos novae occasioni adfuturos iam pridem totoque ex corde convocamus!

Valeatis pancratice!

martes, 3 de febrero de 2015

De Graecis fabulis quibusdam eisque hilara ratione inductis...

Salutem primum iam a principio propitiam mihi atque vobis, lectores suavissimi, nuntio.

Novissimum illud apud nos quod est factum hodie vobis apporto, non autem manu, sed lingua eaque scripta, verbis quasi Plautinis ut uti videar. 

Neque inmerito quidem: nonne si scaenicam enarremus fabulam eamque comicam Plautum oporteat ut sermo aliquantillum redoleat noster...?

Ecce ergo histrio ille fama pervulgatissimus nomineque Antonius Blanco nuperrime ad nos venit: qui quidem salso hilaroque cum sit ingenio indoleque, quid aliud nisi risus nostros, immo frequentissimos cachinnos in fabulis Graecis nonnullis agendis et moveret et suscitaret...?

Oportet enim sciatis nostrum eo fabulas Graecas pacto agitare solere, quo discipulos discipulasque suavius facilius in cultum et mythologiam Graecorum informare et eos multis scaenicis strophis delectare necnon in delicias inducere uno eodemque tempore valeat. 




Quas inter plurimas quae exstant Graecae fabulae tres ea occasione cum Antonius agere voluisset, de Pigmalione nempe atque Phaetone illo Venereque dea, discipulisque quibusdam quasi vicariis personis adhibitis, tanta noster comica vi omnia fecit, ut spectatores variis ex lyceis atque collegis Legionensium provenientes quin maximopere delectarentur atque validissime plauderent ad finem non potuerint...!

Gratias perplurimas, Antoni, atque quam primum occasione alia data ad nos revenias...!

Et vos, salvete multum! Quin ergo plauditis...?