DIARIVM RETIALE AD SEDEM LINGVAE LATINAE APVD LYCEVM CVI NOMEN IOHANNES ab ENZINA * Ansgario Legionensi magistro auctoreque *
lunes, 20 de marzo de 2017
De Asturicam nuper facta excursione
viernes, 7 de octubre de 2016
De novis eisque humanissimis discipulis excipiendis
Salvete discipuli discipulaeque, postremi qui ad nos advenistis! Gratissimos vos excipimus linguae Latinae operam daturos multam!
Quae enim lingua, si paulatim eam exerceritis, cordi vobis quin denique sit fieri non potest, pro certo habeatis!
Faustum enim prosperumque id quod iter incepistis fiat vobis et ad eius finem felices perveniatis maximopere exopto!
martes, 5 de abril de 2016
De excursione Asturicensi eaque novissima quam fecimus
Ecce novissimam earum hoc anno quas agendas constituimus die 5 Martis tandem aliquando fecimus. Qua quidem excursione vestigia iam mihi sat nota, discipulis non ita discipulabusque, et visimus et sumus commentati.
Quo autem facto ad thermopolium adivimus proximum ubi, sicut mos est noster veterrimus, felicem dulcem sapidissimum una sumpsimus prandium.
Valete omnes!
lunes, 28 de marzo de 2016
De Asturicensi excursione a nobis facta
Salvete amici amicaeque!
Illud novi vobis hodie tradimus, die enim 17 mensis Martii ultimam nos fecisse excursionem Asturicam urbem magnificam quam olim nominarunt petentes.
Cuius enim excursionis decem ad primum gradum baccalaureaticum pertinentes fuerunt discipuli discipulaeque participes.
Qui quidem una cum Ansgario eorum Latino magistro varia quae apud Asturicensses asservantur vestigia Romana alacre animo necnon festivitate quadam totum per matutinum lustrarunt tempus.
Quas inter archaeologicas reliquias eae imprimis sunt numerandae: forum Romanum, amplissimum latissimumque quod fuit, murus Romanus fere nostra aetate pristina ratione perditus totusque quadam refectus arte, thermae minores atque fossa castrorum fastigata, exemplar rarissimum eorum quae ad nos usquam mundi Romani pervenerunt, domus quaedam ditissima eaque operibus musivis perbelle exornata, cloacae magnificae, quibus adhuc Asturicenses cives (mirabile dictu!) utuntur, id quod fere sola de Vrbe Asturica totum per orbem terrarum dici licet; Aedes Augusti sive Curia magistratuum, id quod earum rerum studiosi nunc temporis disputare videntur, atque tandem Museum Asturicense, ubi multa alia eademque splendida colliguntur et thesaurizantur Romana vestigia.
Ecce nonnullae eius diei imagines, quibus memoriam tanti gaudii refricare necnon revocare velle videmur.
Valeatis omnes, lectores suavissimi, quam optime!
Etiquetas:
DE ASTVRICA AVGVSTA,
DE EXCVRSIONIBVS
De excursione Matritum nuper facta
Die 28 mensis Ianuarii plus quam quinquaginta discipuli discipulaeque varios ad gradus gregesque nostri lycei pertinentes Matritum petierunt eique non soli sed a duobus magistris linguae sive Latinae sive Graecae comitati.

Quod enim ad Museum Patrense attinet, nonnullae fuerunt tabulae pictae intentionem placitumque discipulorum quae allexerint moverintque. Quas inter eae a Diego Velazquez pictore de mythologia re effictae discipulorum animum sensaque apprime moverunt. Haud aliter si de Francisco illo Goya atque Petro Paulo Rubens dixerimus.
Prandio enim iam sumpto parvaque post cibos requie adempta, Museum illud Antiquitatum una petivimus, quod intrantes interque lustrandum multa et conspicere et gustare antiquitatum Romanarum vestigia ibi asservata potuimus.
Museo autem relicto, haud parva discipulorum turma vias Matritenses tabernis perplurimis speciosissimisque refertas eo emensi sunt animo, ut memorias quasdam donaque nonnulla et emere et Legionem comportare possent. Quod maxima fecerunt alacritate festivitateque.

Iam tandem omnes cum autoraedam longam conscendissent, iter novum idque contrario sensu refecimus Legionem petituri, quem urbem vigilia fere tertia ineunte sani sospitesque Deo gratias attigimus.
Diem ergo placidum suavem iucundum eumque non sine litteris doctrinaque peregimus.
Gratias omnibus perplurimas!
Etiquetas:
DE EXCVRSIONIBVS,
De Museo Antiquitatum,
de Museo Pratensi
jueves, 11 de junio de 2015
De scholis Latinis apud Sedem ad Legionem urbem Romanam interpretandam
Cum septimana proxima exuente Sedem Legionensem ad Urbem nostram, quae ut bene est omnibus notum originem trahit Romanam, interpretandam viserimus, ecce imagines quasdam quibus notitias eius lustrationis temporumque quibus milites Romani hoc Imperii in loco militarunt memoriae mandemus.
Valete omnes in proximum!
lunes, 30 de marzo de 2015
De Festo celebrato ad Poesim honorandam
Salvete sodales amici omnes, quibus lingua Latina est cordi!
Pauca hodie eaque dulcissima; ecce die 20 huius mensis apud bibliothecam publicam in via Padre Isla (Legione in oppido) sitam novum habitum est Festum ad Poesim celebrandam.
Quo quidem Festo, tertium a nobis eodem in loco eademque occasione celebratum, duas per horas cum processisset, multa consilia inceptaque discipulorum discipularumque continebantur, quarum alia ad cultum et humanitatem antiquorum Graecorum Romanorumque, alia vero ad nos recentiores nostraque ipsorum tempora pertinuisse videntur.
En vobis enim imagines nonnullas, quibus discipuli discipulaeque lycei nomine Ordoño II primum, lycei cui nomen Iohannes ab Enzina postea, poesim sive antiquorum sive recentiorum honorantes celebrantesque et excipiuntur et illustrantur. Idque haud male agentes, mercle!
Maxime ergo participes omnes gratulandos credimus, quos novae occasioni adfuturos iam pridem totoque ex corde convocamus!
Valeatis pancratice!
Maxime ergo participes omnes gratulandos credimus, quos novae occasioni adfuturos iam pridem totoque ex corde convocamus!
Valeatis pancratice!
martes, 3 de febrero de 2015
De Graecis fabulis quibusdam eisque hilara ratione inductis...
Salutem primum iam a principio propitiam mihi atque vobis, lectores suavissimi, nuntio.
Novissimum illud apud nos quod est factum hodie vobis apporto, non autem manu, sed lingua eaque scripta, verbis quasi Plautinis ut uti videar.
Novissimum illud apud nos quod est factum hodie vobis apporto, non autem manu, sed lingua eaque scripta, verbis quasi Plautinis ut uti videar.
Neque inmerito quidem: nonne si scaenicam enarremus fabulam eamque comicam Plautum oporteat ut sermo aliquantillum redoleat noster...?
Ecce ergo histrio ille fama pervulgatissimus nomineque Antonius Blanco nuperrime ad nos venit: qui quidem salso hilaroque cum sit ingenio indoleque, quid aliud nisi risus nostros, immo frequentissimos cachinnos in fabulis Graecis nonnullis agendis et moveret et suscitaret...?
Oportet enim sciatis nostrum eo fabulas Graecas pacto agitare solere, quo discipulos discipulasque suavius facilius in cultum et mythologiam Graecorum informare et eos multis scaenicis strophis delectare necnon in delicias inducere uno eodemque tempore valeat.
Quas inter plurimas quae exstant Graecae fabulae tres ea occasione cum Antonius agere voluisset, de Pigmalione nempe atque Phaetone illo Venereque dea, discipulisque quibusdam quasi vicariis personis adhibitis, tanta noster comica vi omnia fecit, ut spectatores variis ex lyceis atque collegis Legionensium provenientes quin maximopere delectarentur atque validissime plauderent ad finem non potuerint...!
Gratias perplurimas, Antoni, atque quam primum occasione alia data ad nos revenias...!
Et vos, salvete multum! Quin ergo plauditis...?
viernes, 14 de noviembre de 2014
De discipulis discipulabusque libentissimo animo novis excipiendis
Salvete discipuli discipulaeque! Faustissimi ad nos venistis, qui quidem libentissime totoque ex corde vos accepimus!
Multa enim hoc academico anno nobis sunt una facienda, eaque iucunda, iam videbitis! Illud imprimis notandum est, linguae enim Latinae, cum mortuam inutilemque eam multi sint qui falso credant, adamatores adhuc esse semperque fore. Firmo enim pede serenaque mente hanc quae ad veram vivamque Latinitatem perducit ingredimini viam!
martes, 15 de abril de 2014
De Festo ad Poesim celebrandam nuper apud nos habito
Die 20 mensis Martii non paucos fuisse discipulos discipulasque sessionem ad poesim universam sive antiquam sive recentiorem inire qui voluerint celebrandam constat.
Qui quidem discipuli duobus ex Legionensibus provenientes lyceis, Ioannes Enzina nempe necnon Ordoño II quae nuncupantur, iter quasi post hominum memoriam poeticum aggredientes multos ex operibus antiquis qui eminent locos celeberrimos liberrimo animo solutaque lingua tali recitarunt modo, qui ante oculos redivivam eorum auctorum imaginem posuerint.
At non solum antiquiores, immo recentiores quoque eorumque clarissimi convocati sunt auctores, quorum opera apud nos vigentia eo modo antiquis commixta sunt temporibus ut luce clarius illud apparuerit, nos vero nihil aliud nisi thesauri heredes maximopere servandi atque colendi esse videri...
Quibus omnibus sessionis participibus dum maxime gratulamur sincerissima curent ut valeant mente exoptamus!
miércoles, 22 de enero de 2014
Asturicae discipuli fabulam tragicam qui conspiciendam adiverunt
Superiore die 10 mensis Ianuarii non multi eidemque nobilissimi fuerunt discipuli discipulaeque adeo cultu et humanitate Graecorum Romanorumque allecti necnon adducti, qui Asturicam ad Museum Romanum lustrandum atque fabulam eam notissimam cui inscriptio Iphigenia in Aulide (Ἰφιγένεια ἡ ἐν Αὐλίδι Graeco sermone) conspiciendam auscultandam sapiendam se conferre bene voluerint.
Qui enim discipuli una cum magistris comitantibus duobus, cum fabula iam ad finem pervenerit suum, photographematibus nonnullis pelliculaque ea quam, lector suavissime, vides excepti sunt atque nunc temporis ostenduntur.
Valete quam optime omnes!
miércoles, 10 de julio de 2013
De postrema Societatis Hispanae Studiorum Classicorum sessione apud nos habita
Cuius enim sessionis decursu discipuli discipulaeque, quos parentes eorum cognatique plerumque comitabantur, singulis ad singula pertinentibus certamina, quae temptaverint, praemiis donati necnon honorati merito sunt.
Sessione enim ineunte imagines sive pellicula ea a parvis eis discipulis discipulabusque cultui et humanitati antiquorum, qui hoc anno operam tribuerunt gratissimam, composita atque creata coram spectantium corona monstrata evulgataque est. Quibus enim imaginibus auctores eo tetendisse videntur, quo argumentum operis illius eximii c.n. Ilias carptim summatimque complecterentur.
Postrema autem in conventus parte parvus discipulorum discipularumque grex Ansgario Legionensi magistro duce minimam coram sodalibus condiscipulisque fabulam egerunt scaenicam eamque quamtum fieri potuit Latinam. Cuius argumentum si quis ita cognoscendi sit studiosus, infra ad has se conferat inspiciendas imagines tantum restat.
Anno ergo scholari perfecto curriculoque academico absoluto nihil aliud abest nisi congratulationes quam maximas nostris discipulis agamus, atque omnia fausta vobis quibuslibet futura necnon optimum sive magistri sive discipuli tempus agatis aestivum imo ex corde exoptemus.
Valeatis omnes quam maxime atque in proximum!
martes, 30 de abril de 2013
domingo, 31 de marzo de 2013
domingo, 10 de marzo de 2013
viernes, 28 de diciembre de 2012
De Festo Natalicio apud nos celebrato
Salvete discipuli discipulaeque!
Memoria sine dubio tenetis die 21 huius mensis apud lyceum nostrum nos Festum celebravisse Natalicium! Quod ut perbelle splendidequeque ageremus festum, nihil aliud aptius nobis in mentem venit faciendum nisi illlud, ut parvam Nataliciam pararemus cantiunculam, eamque totam Latine versam!
Quam cum iam dispositam conditamque habuerimus, audacia nobis fuit tanta qui pro suggestu coramque haud raris sodalibus voce elata eam cantaverimus cantiunculam, neque satis male, si conclamationibus plausibusque spectatorum est credendum...!
Ecce ergo eius Festi imagines nonnullas, quae optimae cum non sint, iucundae saltem necnon lepidae nobis evadere videntur...!
Valete quam optime omnes, atque faustum optimumque una cum familia Festum agatis Natalicium! Curate enim ut iucundas agatis ferias!
Salvete discipuli discipulaeque!
Recordáis sin duda que el día 21 de este mes celebramos en nuestro centro la Navidad: para hacer lo cual, no se nos ocurrió otra cosa mejor que preparar un pequeño villancico en latín.
Cuando ya lo tuvimos dispuesto y arreglado, fuimos tan osados de cantarlo en voz alta desde el escenario y ante un nutrido grupo de compañeros; ¡y no debimos de hacerlo demasiado mal, a juzgar por los aplausos...!
Aquí os dejo unas imágenes: no son de mucha calidad, ¡pero sí muy divertidas...!
Que paséis una feliz Navidad, junto con vuestras familias, y tengáis unas buenas vacaciones.
Salvete discipuli discipulaeque!
Recordáis sin duda que el día 21 de este mes celebramos en nuestro centro la Navidad: para hacer lo cual, no se nos ocurrió otra cosa mejor que preparar un pequeño villancico en latín.
Cuando ya lo tuvimos dispuesto y arreglado, fuimos tan osados de cantarlo en voz alta desde el escenario y ante un nutrido grupo de compañeros; ¡y no debimos de hacerlo demasiado mal, a juzgar por los aplausos...!
Aquí os dejo unas imágenes: no son de mucha calidad, ¡pero sí muy divertidas...!
Que paséis una feliz Navidad, junto con vuestras familias, y tengáis unas buenas vacaciones.
De sessione ad fabulas scaenicas conspiciendas habita
Salvi salvaeque sitis discipuli discipulaeque omnes quibus lingua Latina est cordi!
Ad vos denuo venimus illud nuntiantes, imagenes enim easque novas de ultimis quas confecimus rebus nobis in promptu exstare.
Quibus autem imaginibus sessionem ad fabulas scaenicas nuper apud nos habitam illustrari volumus: die enim 20 superioris mensis, ut constat, nobis oecus ad spectacula celebranda apud Sedem civicam situs nobis idcirco fuit petendus, ut varias quae ibi gregri theatrali nomine Noite Bohemia erant agendae fabulae, conspicere valeremus.
Duae enim fuerunt fabulae actae, quarum prior Amphitruo Plautina comoedia, altera vero Electra Sophoclea ante spectatorum oculos posita est tragoedia.
Quas profecto multum spectatores celebrarunt, ei qui variis ex lyceis necnon scholis Legionensibus provenientibus risibus cachinnisque alterius non paucis editis, animi vero angore affectuque argumentum alterius sunt persecuti.
Quibus de rebus quo fusius perspicueque sentiri possit, ecce imagines quas nonnullas excipi et addi voluimus.
Quibus eae sunt addendae imagines aliae a Ramiro Arias nostro exceptae.
Valeatis quam optime!
Salvi salvaeque sitis discipuli discipulaeque omnes quibus lingua Latina est cordi!
Tenemos nuevas imágenes de nuestras últimas actividades.
El día 20 de noviembre, como recordáis, fuimos al Centro Cívico para asistir a la representación de varias obras teatrales por el grupo Noite Bohemia.
Fueron dos las obras: la comedia de Plauto AVLVLARIA, y la tragedia de Sófocles ELECTRA.
Los espectadores, pertenecientes a varios centros educativos de nuestra ciudad, mostraron, con sus carcajadas en un caso y su ánimo contenido en el otro, gran interés en el desarrollo de la trama.
Os mostramos algunas imágenes, con las que podáis refrescar la memoria. Otras hay, tomadas por nuestro querido amigo Ramiro Arias.
¡Que os vaya muy bien!
Tenemos nuevas imágenes de nuestras últimas actividades.
El día 20 de noviembre, como recordáis, fuimos al Centro Cívico para asistir a la representación de varias obras teatrales por el grupo Noite Bohemia.
Fueron dos las obras: la comedia de Plauto AVLVLARIA, y la tragedia de Sófocles ELECTRA.
Los espectadores, pertenecientes a varios centros educativos de nuestra ciudad, mostraron, con sus carcajadas en un caso y su ánimo contenido en el otro, gran interés en el desarrollo de la trama.
Os mostramos algunas imágenes, con las que podáis refrescar la memoria. Otras hay, tomadas por nuestro querido amigo Ramiro Arias.
¡Que os vaya muy bien!
sábado, 3 de noviembre de 2012
De sessione ea ad libros celebrandos nuper habita
Die 24 mensis Octobris, die scilicet Mercurii, apud Sedem Civicam, quam vocant, sessio ad bibliothecas honorandas est celebrata.
Quam sessionem, plus quam centum adstantibus discipulis discipulabusque eisque ex quinque provenientibus scholis lyceisve, tres in partes eius moderatores esse dividendam bene voluerunt:
prima enim in parte, quae ad historiam librorum post hominum memoriam tota aperiendam pertinuit, Ansgarius Legionensis (Óscar Ramos more Hispanico) multa de hoc argumento ope imaginum narravit.
prima enim in parte, quae ad historiam librorum post hominum memoriam tota aperiendam pertinuit, Ansgarius Legionensis (Óscar Ramos more Hispanico) multa de hoc argumento ope imaginum narravit.
Qua re absoluta, ad secundam perventum est partem, qua de usu librorum apud scholas universas, quaecumque ubicumque fuerint, ab Ansgario ipso tribus ab optimis discipulabus, Laura scilicet et Martha Saraque comitato, circumstantibus nonnulla aperta sunt.
Tertia postremo in parte, Carmen Pernas, profestrix linguae Sumarianae apud Institutum Biblicum et Orientale quae est, officinam de tabellis fictilibus fingendis necnon exarandis, quo enim pacto pueri ei Sumeriani sub magistrorum ferula rationes didicerint scribendi optimas, constituendam decrevit: multi etenim parvi discipuli discipulaeve qui ad magistram accederent tabellas exarandi fuerunt cupidi, quos omnes Carmen libentissimo animo et exceperit et docuerit.
Haec vero prima numeratur res in globo erarum quas Societas Hispana Studiorum Classicorum apud Legionenses tempore scholari hodierno est commissura: causa est cur Assumpta Sánchez Manzano, profestrix linguae Latinae nostra in Vniversitate atque Societatis praeses maxima, prima, programma spectatoribus inferens, in sessione protulerit verba. Quibus antecesserant verbis alia a Xaviero Reyero, aedile ad cultum et humanitatem fovendos, prolata verba.
Quibus de omnibus rebus, si quis forte amplius fusiusque cognoscere velit, eas quas infra collocavi, aspiciat imagines rogo.
Valeatis omnes, lectores suavissimi, quam maxime!
Quibus de omnibus rebus, si quis forte amplius fusiusque cognoscere velit, eas quas infra collocavi, aspiciat imagines rogo.
Valeatis omnes, lectores suavissimi, quam maxime!
jueves, 1 de noviembre de 2012
Novum adimus scholasticum cursum...!
Salvete omnes! Novos salutamus vos, qui ad nos nuperrime venistis discipulos discipulasque!
Speramus fore ut hoc anno, recentissimum quo adimus cursum, fausta atque optima omnia vobis eveniant...!
martes, 25 de septiembre de 2012
De sessione apud Institutum Biblicum et Orientale habita
Ecce imagines ad sessionem a sodalibus utriusque sodalitatis, Societatis nempe Hispanae Studiorum Classicorum (apud Legionenses) necnon Instituti Biblici et Orientalis die 25 mensis Iunii habitam. Quae quidem sessio quattuor per horas perducta optima fuit occasio ad mutuam confirmandam atque roborandam consuetudinem, iucundissimos ex qua fructus esse sperandos exoriendosque bene credimus.
Suscribirse a:
Entradas (Atom)