martes, 3 de febrero de 2015

De Graecis fabulis quibusdam eisque hilara ratione inductis...

Salutem primum iam a principio propitiam mihi atque vobis, lectores suavissimi, nuntio.

Novissimum illud apud nos quod est factum hodie vobis apporto, non autem manu, sed lingua eaque scripta, verbis quasi Plautinis ut uti videar. 

Neque inmerito quidem: nonne si scaenicam enarremus fabulam eamque comicam Plautum oporteat ut sermo aliquantillum redoleat noster...?

Ecce ergo histrio ille fama pervulgatissimus nomineque Antonius Blanco nuperrime ad nos venit: qui quidem salso hilaroque cum sit ingenio indoleque, quid aliud nisi risus nostros, immo frequentissimos cachinnos in fabulis Graecis nonnullis agendis et moveret et suscitaret...?

Oportet enim sciatis nostrum eo fabulas Graecas pacto agitare solere, quo discipulos discipulasque suavius facilius in cultum et mythologiam Graecorum informare et eos multis scaenicis strophis delectare necnon in delicias inducere uno eodemque tempore valeat. 




Quas inter plurimas quae exstant Graecae fabulae tres ea occasione cum Antonius agere voluisset, de Pigmalione nempe atque Phaetone illo Venereque dea, discipulisque quibusdam quasi vicariis personis adhibitis, tanta noster comica vi omnia fecit, ut spectatores variis ex lyceis atque collegis Legionensium provenientes quin maximopere delectarentur atque validissime plauderent ad finem non potuerint...!

Gratias perplurimas, Antoni, atque quam primum occasione alia data ad nos revenias...!

Et vos, salvete multum! Quin ergo plauditis...?

No hay comentarios: