lunes, 23 de abril de 2012

De excursione Asturicam mense Ianuario facta

Die 27 mensis Ianuarii Asturicam petivimus urbem, quam magnificam iam scriptores antiqui celebrare soliti sunt: parvus enim discipulorum grex una cum magistris utramque linguam sive Latinam sive Graecam profitentibus vestigia ea pulcherrima adhuc nunc temporis hac in urbe manentia vidimus necnon lustravimus.

Cuius lustratio ecce imagines nonnullas, quas discipulis nostris carissimis dicare bene volumus.

Valeatis quam optime!

 

viernes, 23 de diciembre de 2011

De novissimis discipulis exhibendis

Pigerrimus magister cum sim videas, lector suavissime, quam tardius seriusque ante oculos discipulos hodernos ponam: at ecce eos! Notandum enim illud est, eos revera frequentes iuvenes animosioresque esse, de qua enim re iam postea mensibus progredientibus fusius altius latius colloqui poterimus.

Et vos, quid? Videte ergo quam speciosi amabiles pulcherrimi appareatis! Optimum annum scholare quod restat saltem una degatis maximopere exoptamus!
 

jueves, 24 de marzo de 2011

De excursione Gigiam nuper facta



Die 22 huius mensis, die scilicet Martis, non modicus discipulorum grex una cum tribus eorum magistris, quorum alii ad linguam Latinam, alius autem ad Graecam pertinent, Gigiam urbem petiverunt eo consilio manifesto, ut vestigia Romana ibi manentia, thermas nempe Romanas easque mirificas, viderent explorarent lustrarentque.

Quibus conspectis vestigiis, ad Theatrum Gigionense nomine Jovellanos discipuli magistrique suos rexerunt pedes fabulam eam Plautinam TRVCVLENTVS inscriptam conspecturi, quam actores tali hilaritate iucunditateque adhibitis egerunt ut nemo omnium quin rideret immo cachinnaret fuerit...!

Iam vesperi atque prandio confecto Aquarium id pulcherrimum prope oppidum situm non omnes visitavimus viatores, quorum varietas tanta piscium eorumque diversa genera ita allexerunt intentionem ut plurimis imaginibus photographematibusque exceptis non rari qui promitterent alia occasione futura huc sese venturos fuerint.

Id quod nostris quoque in votis est faciendum!

Valete omnes!

viernes, 4 de marzo de 2011

De Festo Carnelevario celebrando



Hodie, die nempe Veneris quarto ante nonas Martias, proximum iam cum Festum Carnelevarium sit, omnes una id celebrandum esse decrevimus. Quam ob rem multi ex nobis scholas adivimus aliquatenus personati agitandas.

Conspicite ergo quam perbelli lautissimique nostri omnes appareant discipuli discipulaeque, qui quidem dum Festum celebrant, imagines eas a magistro ad occasionem confectas inspicere legere convertere debuerunt, ea omnia quae libentissime fecerint, per Iovem!

Magnus autem manet timor ne Vulpes ille Vindex maleficus ad nos rursus adveniat minas quas iecerit eas perfecturus...! Cavete omnes, discipuli discipulaeque...!!

jueves, 3 de febrero de 2011

De excursione Asturicam nuperrime facta



Die Mercurii postremo, die nempe tertio huius mensis, discipuli discipulaeque non pauci ad primum baccalaureaticum gradum qui pertinent ab Ansgario eorum magistro comitati Asturicam splendidissimum quod fuit Romanum oppidum viserunt lustraveruntque. Cuius oppidi murus forum cloacae cryptoporticum thermaeque dignissima quae recenseantur adhuc sunt vestigia.

Quibus omnibus rebus perspectis lustratisque occasio nobis fuit popinam quamdam petendi atque una prandendi. Altera autem occasione data urbem hanc magnificam quam iam antiqui homines appellarunt redibimus, Deo volente: multa enim nobis adhuc videnda sunt!

viernes, 24 de diciembre de 2010

Iam Festum Natilicium eiusque feriae adsunt, qua occasione adhibita Carolus Danielque, optimi discipuli ad primum gradum baccalaureatus qui sunt, parvam eamque iucundissimam fabulam de fratribus quibusdam eisque sepositis coram condiscipulis suis agere decreverunt. Quod optime fecerunt, per Iovem! Videas ni crederes...!

Ceterum optimum faustissimumque Festum Natalicium omnibus discipulis discipulabusque atque iucundissimas Natalicias ferias degendas Ansgarius magister exoptat vester, ipsis vobis familiaeque vestrae!

domingo, 14 de marzo de 2010

De excursione ad villam Romanam

Die secundo mensis Martii, die scilicet Martis, grex non tam frequens discipulorum discipularumque idemque ad duos diversos qui pertinet gradus, villam illam notissimam c. n. La Olmeda prope oppidulum nomine Saldaña sitam una cum magistro visitarunt lustraveruntque.
Agitur enim de clarissimis Romanis vestigiis, quae anno 1968 vir praeclarus quidam nomine Xavierus Cortes dum agros colere conabatur casu repperit. Quo prolato nuntiatoque invento, nonnulli non defuerunt, qui putarent -opinionem sententiamque nunc temporis suetam sequentes- operibus musivis ibi repertis locus idoneus nullus nisi Museum esset reprobante ipso Xaviero inventore, qui suis ipsissimis sumptibus villam effodit investigavit servavit in lucem edidit.
Magnum speciossimumque palatium esse videtur, unum ex eis quos honestiores, qui dicebantur, saeculo tertio exeunte petierunt ornaverunt habitaverunt multis cubiculis praeditum. Constat vero oecum eius maximi esse momenti, ornatum pulcherrimis tessellis fabulam illam ad Achillem muliebri modo apud regem Lycomedem personatum quae pertinet fingentibus.
Ecce quoque imagines nonnullas sive visitatorum sive villae, quam toto ex corde visitandam credimus.


miércoles, 13 de enero de 2010

De novo anni tempore ineundo

Salvete discipuli discipulaeque!

Ex animo vos pulcherrimum tempus Natalicium degisse exopto: iam nunc novum tempus init, multa enim nova nobis vobisque laboranda sunt.

Capitulum VI, in quo nunc temporis versamur, de viis Romanis, ut scitis, tractat: ecce ergo documenta nonnulla, quae vobis auxilio sine dubio erunt.

CAP III de Casu Accusativo



Capitulum IV Nova de Pronomine is ea Id



CAP III de Usu Nominativi Accusativi Et Genitivi in Pronominibus



CAPITVLVM V - is, ea, id



VOCABULARIUM LATĪNUM V



COMPLEMENTA LOCALIA





domingo, 11 de octubre de 2009

De compositione exaranda

Ecce vobis exemplar quoddam de familia, quo scribere compositionem de familia vestra bene valeatis. Addo quoque lectiones duas ad cursum cui nomen SEQVERE ME pertinentes, quas auxilio vobis fore credo.
Proximo die compositiones vestras colligemus et emendabimus.

Para escribir la redacción

Aquí tenéis un modelo, para que podáis escribir la redacción sobre vuestra familia. Añado también dos lecciones del curso SEQVERE ME, que creo que os serán de ayuda. El próximo día recogeremos y corregiremos vuestras composiciones.



Compositio de familia




Sequereme Lectio I



sequereme-lectio-iv

sábado, 10 de octubre de 2009

De capitulis I et II recensendis

Ecce imagines nonnullae, quarum aliae ad vocabula, aliae ad grammaticas rationes, colloquia diversa cultumque Romanum pertinent, quibus duo prima capitula recenseri possint. Eas magna cum intentione videte atque auscultate!


Para repasar los capítulos I y II
Aquí tenéis algunas imágenes, unas pertenecientes al vocabulario, otras a teoría gramátical, conversación y cultura, con las que poder repasar los dos primeros capítulos. ¡Vedlas y escuchadlas con atención!












De blogo sive interretiali diario condendo

Ecce notitia quadam, cuius ope si voletis blogum sive diarium interretiale peculiare facillime condere valeatis. Agitur enim de instrumento utilissimo nimis cum ad quaerendas tum ad edendas doctrinas quascumque, quod vobis maximum adiutamentum sedulo commendo. Conscipite modo, cari discipuli discipulaeque, imagines has atque audaces satis nimis estote...!


Para crear vuestro blog

Aquí tenéis información, con la que podéis crear muy fácilmente, si queréis, vuestro propio blog, o diario por Internet. Un blog es un recurso utilísimo tanto para buscar como para publicar información, que yo os recomiendo sinceramente. ¡Echad un vistazo, queridos alumnos y alumnas, a estas imágenes, y animáos!



Tutorial de Blogger


sábado, 3 de octubre de 2009

Salvete novi discipuli discipulaeque!

Iam novum studiorum spatium adest, omnes ergo novos discipulos discipulasque toto corde salutare iubeo, atque spero fore ut pulcherrimam faustissimamque viam ad veram Latinae linguae notitiam ducentem ingrediamini, quod non sine maximo vestri magistri gaudio fieri poterit.

En aspicite in praesentia imagines nonnullas ad Romanam geographiam historiamque quae pertinent. Placeant vobis!

Ya está aquí el nuevo curso: saludo con todo cariño a los nuevos alumnos y alumnas, y espero que recorraís un hermoso camino hacia el conocimiento de la lengua latina. Mucho me alegreré de ello.

Mirad por ahora algunas imágenes sobre la geografía e historia de Roma. Espero que os gusten










Historia de Roma




Ut iam vobis dixi, FAMILIA ROMANA nostra, id est eius omnia membra, quae progredientibus capitulis paulatim cognoscere poteritis, saeculo secundo post Christum natum Tusculi, Romae aliisque in locis vitam degunt. Ecce ergo imagines mirificas ad cultum et humanitatem eo tempore pertinentes, quibus vestros ante oculos eorum vita renovari possit.



Como ya os dije, nuestra FAMILIA ROMANA, todos sus integrantes, a los que podréis conocer poco a poco según se vayan sucediendo los capítulos, viven en el siglo II de nuestra era en Túsculo, Roma y otros lugares. Aquí tenéis algunas magníficas imágenes sobre la cultura y vida de la época, con las que la realidad aquella se renueva ante vuestros ojos.