DIARIVM RETIALE AD SEDEM LINGVAE LATINAE APVD LYCEVM CVI NOMEN IOHANNES ab ENZINA * Ansgario Legionensi magistro auctoreque *
lunes, 30 de abril de 2018
De excursione illa Asturicensi nuper facta
Die 19 mensis Aprilis haud multi gregis baccalaureatici discipuli discipulaeque Asturicam petiverunt urbem, eius quae nunc temporis asservantur Romana vestigia antiquissima inspecturi vel lustraturi...
Cuius enim visitatio vallum legionarium (id quod fossam praebet fastigatam), thermas, curiam Romanam, cardinem urbis, forum amplissimum (plus triginta millia kilometra quadrata longum latumque, quod mirum nimis!), cloacam quandam, villam eam opere musivo accuratissime exornatam est complexa. Quibus rebus eae pulcherrimae, Museo Romano quae continentur reliquiae, addendae sunt.
Prandio postea multa pace felicissimoque animo una sumpto, omnes Legionem serenissimo regressi sumus corde.
No hay comentarios:
Publicar un comentario