Mostrando entradas con la etiqueta de discipulis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta de discipulis. Mostrar todas las entradas

viernes, 4 de marzo de 2011

De Festo Carnelevario celebrando



Hodie, die nempe Veneris quarto ante nonas Martias, proximum iam cum Festum Carnelevarium sit, omnes una id celebrandum esse decrevimus. Quam ob rem multi ex nobis scholas adivimus aliquatenus personati agitandas.

Conspicite ergo quam perbelli lautissimique nostri omnes appareant discipuli discipulaeque, qui quidem dum Festum celebrant, imagines eas a magistro ad occasionem confectas inspicere legere convertere debuerunt, ea omnia quae libentissime fecerint, per Iovem!

Magnus autem manet timor ne Vulpes ille Vindex maleficus ad nos rursus adveniat minas quas iecerit eas perfecturus...! Cavete omnes, discipuli discipulaeque...!!

viernes, 24 de diciembre de 2010

Iam Festum Natilicium eiusque feriae adsunt, qua occasione adhibita Carolus Danielque, optimi discipuli ad primum gradum baccalaureatus qui sunt, parvam eamque iucundissimam fabulam de fratribus quibusdam eisque sepositis coram condiscipulis suis agere decreverunt. Quod optime fecerunt, per Iovem! Videas ni crederes...!

Ceterum optimum faustissimumque Festum Natalicium omnibus discipulis discipulabusque atque iucundissimas Natalicias ferias degendas Ansgarius magister exoptat vester, ipsis vobis familiaeque vestrae!