lunes, 28 de marzo de 2016

De Asturicensi excursione a nobis facta

Salvete amici amicaeque!

Illud novi vobis hodie tradimus, die enim 17 mensis Martii ultimam nos fecisse excursionem Asturicam urbem magnificam quam olim nominarunt petentes.
Cuius enim excursionis decem ad primum gradum baccalaureaticum pertinentes fuerunt discipuli discipulaeque participes. 


Qui quidem una cum Ansgario eorum Latino magistro varia quae apud Asturicensses asservantur vestigia Romana alacre animo necnon festivitate quadam totum per matutinum lustrarunt tempus. 

Quas inter archaeologicas reliquias eae imprimis sunt numerandae: forum Romanum, amplissimum latissimumque quod fuit, murus Romanus fere nostra aetate pristina ratione perditus totusque quadam refectus arte, thermae minores atque fossa castrorum fastigata, exemplar rarissimum eorum quae ad nos usquam mundi Romani pervenerunt, domus quaedam ditissima eaque operibus musivis perbelle exornata, cloacae magnificae, quibus adhuc Asturicenses cives (mirabile dictu!) utuntur, id quod fere sola de Vrbe Asturica totum per orbem terrarum dici licet; Aedes Augusti sive Curia magistratuum, id quod earum rerum studiosi nunc temporis disputare videntur, atque tandem Museum Asturicense, ubi multa alia eademque splendida colliguntur et thesaurizantur Romana vestigia.

Ecce nonnullae eius diei imagines, quibus memoriam tanti gaudii refricare necnon revocare velle videmur.



Valeatis omnes, lectores suavissimi, quam optime!

De excursione Matritum nuper facta

Die 28 mensis Ianuarii plus quam quinquaginta discipuli discipulaeque varios ad gradus gregesque nostri lycei pertinentes Matritum petierunt eique non soli sed a duobus magistris linguae sive Latinae sive Graecae comitati.

Quae quidem excursio hunc habuit scopum, ut Museum illud Pratense mane necnon Museum aliud Antiquitatum vesperi et visendum et lustrandum esset.

Quod enim ad Museum Patrense attinet, nonnullae fuerunt tabulae pictae intentionem placitumque discipulorum quae allexerint moverintque. Quas inter eae a Diego Velazquez pictore de mythologia re effictae discipulorum animum sensaque apprime moverunt. Haud aliter si de Francisco illo Goya atque Petro Paulo Rubens dixerimus.




Prandio enim iam sumpto parvaque post cibos requie adempta, Museum illud Antiquitatum una petivimus, quod intrantes interque lustrandum multa et conspicere et gustare antiquitatum Romanarum vestigia ibi asservata potuimus. 




Museo autem relicto, haud parva discipulorum turma vias Matritenses tabernis perplurimis speciosissimisque refertas eo emensi sunt animo, ut memorias quasdam donaque nonnulla et emere et Legionem comportare possent. Quod maxima fecerunt alacritate festivitateque.





Iam tandem omnes cum autoraedam longam conscendissent, iter novum idque contrario sensu refecimus Legionem petituri, quem urbem vigilia fere tertia ineunte sani sospitesque Deo gratias attigimus. 

Diem ergo placidum suavem iucundum eumque non sine litteris doctrinaque peregimus. 

Gratias omnibus perplurimas!