sábado, 3 de noviembre de 2012

De sessione ea ad libros celebrandos nuper habita

Die 24 mensis Octobris, die scilicet Mercurii, apud Sedem Civicam, quam vocant, sessio ad bibliothecas honorandas est celebrata. 

Quam sessionem, plus quam centum adstantibus discipulis discipulabusque eisque ex quinque provenientibus scholis lyceisve, tres in partes eius moderatores esse dividendam bene voluerunt:
prima enim in parte, quae ad historiam librorum post hominum memoriam tota aperiendam pertinuit, Ansgarius Legionensis (Óscar Ramos more Hispanico) multa de hoc argumento ope imaginum narravit. 

Qua re absoluta, ad secundam perventum est partem, qua de usu librorum apud scholas universas, quaecumque ubicumque fuerint, ab Ansgario ipso tribus ab optimis discipulabus, Laura scilicet et Martha Saraque comitato, circumstantibus nonnulla aperta sunt.



Tertia postremo in parte, Carmen Pernas, profestrix linguae Sumarianae apud Institutum Biblicum et Orientale quae est, officinam de tabellis fictilibus fingendis necnon exarandis, quo enim pacto pueri ei Sumeriani sub magistrorum ferula rationes didicerint scribendi optimas, constituendam decrevit: multi etenim parvi discipuli discipulaeve qui ad magistram accederent tabellas exarandi fuerunt cupidi, quos omnes Carmen libentissimo animo et exceperit et docuerit.


Haec vero  prima numeratur res in globo erarum quas Societas Hispana Studiorum Classicorum apud Legionenses tempore scholari hodierno est commissura: causa est cur Assumpta Sánchez Manzano, profestrix linguae Latinae nostra in Vniversitate atque Societatis praeses maxima, prima, programma spectatoribus inferens, in sessione protulerit verba. Quibus antecesserant verbis alia a Xaviero Reyero, aedile ad cultum et humanitatem fovendos, prolata verba.

Quibus de omnibus rebus, si quis forte amplius fusiusque cognoscere velit, eas quas infra collocavi, aspiciat imagines rogo.



Valeatis omnes, lectores suavissimi, quam maxime!


jueves, 1 de noviembre de 2012

Novum adimus scholasticum cursum...!

Salvete omnes! Novos salutamus vos, qui ad nos nuperrime venistis discipulos discipulasque!
Speramus fore ut hoc anno, recentissimum quo adimus cursum, fausta atque optima omnia vobis eveniant...!