domingo, 14 de marzo de 2010

De excursione ad villam Romanam

Die secundo mensis Martii, die scilicet Martis, grex non tam frequens discipulorum discipularumque idemque ad duos diversos qui pertinet gradus, villam illam notissimam c. n. La Olmeda prope oppidulum nomine Saldaña sitam una cum magistro visitarunt lustraveruntque.
Agitur enim de clarissimis Romanis vestigiis, quae anno 1968 vir praeclarus quidam nomine Xavierus Cortes dum agros colere conabatur casu repperit. Quo prolato nuntiatoque invento, nonnulli non defuerunt, qui putarent -opinionem sententiamque nunc temporis suetam sequentes- operibus musivis ibi repertis locus idoneus nullus nisi Museum esset reprobante ipso Xaviero inventore, qui suis ipsissimis sumptibus villam effodit investigavit servavit in lucem edidit.
Magnum speciossimumque palatium esse videtur, unum ex eis quos honestiores, qui dicebantur, saeculo tertio exeunte petierunt ornaverunt habitaverunt multis cubiculis praeditum. Constat vero oecum eius maximi esse momenti, ornatum pulcherrimis tessellis fabulam illam ad Achillem muliebri modo apud regem Lycomedem personatum quae pertinet fingentibus.
Ecce quoque imagines nonnullas sive visitatorum sive villae, quam toto ex corde visitandam credimus.